

Liber Job*
Caput 15: Versus 13
Quid tumet contra Deum spiritus?Plerumque justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, quod beatus Job fecerat, quod putatur elatio; sed in Dei auribus superba non sunt, quae humili corde proferuntur; et sicut gravis culpae est sibi arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est si humiliter bonum dicat quod est.Hujusmodi sermones.[Ibid.]De bonis tuis, non tamen Job in his contra Deum tumuit, sed quae vere fecerat humiliter dixit; saepe justi et injusti eadem habent verba, et unde illi placent, hi offendunt, ut Pharisaeus qui se justificat in opere[Luc. 18.], et Ezechias qui se justificat in cogitatione[IV Reg. 20.].